perseverare conatur

Somniamus denique, nos ex mentis decreto quaedam agere, quae, dum vigilamus, non audemus; atque adeo pervelim scire, an in mente duo decretorum genera dentur, phantasticorum unum et liberorum alterum? Quod si eo usque insanire non libet, necessario concedendum est, hoc mentis decretum, quod liberum esse creditur, ab ipsa imaginatione sive memoria non distingui, nec aliud esse praeter illam affirmationem, quam idea, quatenus idea est, necessario involvit. - Spinoza, Etica, Pars III, Propositio II

*

PROPOSITIO VI. Unaquaeque res, quantum in se est, in suo esse perseverare conatur.
定理6 それぞれのもの(res)は、それ自身が及ぶ限り、自分の存在に「固執するように努力する」(perseverare conatur)